Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/19


de veritate christianae religionis 277

Polybii locus benigne exceptus — Unus Ada integer vere sapiens —
Iustitia fortitudine maior — Amicitia maior iustitia.

[6] Atque huc referendum quod Polybius scribit1, quem locum impii in suam partem detorquent: quod, «si homines omnes essent sapientes, istis religionibus et legibus non esset opus». Nam de vera sapientia humana eum intellexisse benignius est, et qualis in Ada integro fuit, historicum sapientissimum coniectasse: nempe, nisi Ada peccasset, cuius unius integri vera sapientia humana fuit, ex mente pura Deo uniti viveremus, et, Deum contemplando, nullas cupiditatis audiremus turbidas voces; unde nedum innocentem humanam vitam, sed ageremus quoque beatam. Itaque Polybius id ad illud ipsissimum instar quo Themistocles dixit: «Si iustitiam homines colerent, fortitudine opus non esset», et ut Aristoteles in Ethicis multo gravius: «Si amicitiam, quae omnibus omnia communia esse dictat, coleret genus humanum, ne ipsa quidem iustitia indigeremus, ac proinde nec legibus, nec republica». Quare haec sapientissimorum hominum vota nihil aliud sunt nisi naturae humanae integrae a Deo creatae coniecturae. Ceterum, Polybius more hominum fecit, qui falsas omnes religiones ex sua falsa aestimavit.

Corrupto homine, religio pietati, castitas corporis castitati mentis
successit, perpetua hebraeis et temporaria, gentibus temporaria tantum.

[7] Natura autem per Adae lapsum corrupta, pietati successit religio, quae proprie est summi Numinis metus, et quidem ex conscientia reatus; quo sensu verum illud poetae, quod impii sibi adiudicant:

Primos in orbe deos
Fecit timor.

Castitati vero mentis succurrit castitas corporis, quae perpetua hebraeis erat circumcisione, quam ob corporis mundiciem

  1. Historia, lib. VI.