Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/118

376 pars posterior - caput xii

omnium poetarum princeps extiterit: quia aetate poetarum proxima floruit, hoc est qua graecae gentes poetica lingua adhuc magna ex parte loquebantur.

Adversus Plutarchui librum De Homero.

[43] Sed enim ab omni aetate Homerus suis poematis innumera et divina sublimioris sapientiae semina disseruisse putatus est: quare, ut complures Graeciae civitates eum sibi civem vindicant suum, ita omnes ferme philosophorum sectae eum suum sibi principem faciunt, et in primis platonici; linde Homerus «Plato poetarum», Plato autem «philosophorum Homerus» est appellatus.

[44] Hanc opinionem, omnium saeculorum auctoritate firmatus, ille error peperit: primos poetas naturales fuisse theologos. Quem nos errorem convellere coepimus1 tribus illis obiectionibus: una, quam ex ipsa humanae naturae proprietate desumpsimus, nimirum homines primum necessaria, deinde utilia, tandem vitae voluptuaria consectari — quam qui in dubium revocaverit, is plane omnis sensus communis est expers; — et duabus aliis, nempe ex indubia philosophorum et poetarum historia, quam utramque item ex ipsius humani ingenii natura contexuimus. Per quae omnia graviter confirmavimus primos poetas theologiam naturalem prorsus ignorare debuisse.

[45] Quibus nunc, auctarii loco, addere ex his, quae heic de poeseos origine disseruimus, et commodum et facile est. Homerus dicitur floruisse anno dcccxcix2, idest cxxix ante olympiades: Thales, natus olympiade xxxvi, hoc est cclxix post Homerum annos, primus physicen inter graecos docuit, quam ne in Graecia quidem ortam, sed Aegypto adportatam volunt,

  1. Priore libro, cap. CLXXXIII, § «Sed qui» [3] et sequente.
  2. Testo: «CCCIↃↃↃXCIX», che equivale a 100.099. Vero è che, anche con l’introdotta emendazione in «899» (ch’era, indubbiamente, la cifra che voleva scrivere il Vico), il computo non torna esattamente. Ma non c’è quasi esempio che i calcoli cronologici vichiani siano esatti [Ed.].