Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/112

370 pars posterior - caput xii

reliquere. Et quia verba actionem passionemve seu motum quendam significant, qui ex agente et patiente coalescit, et quia motus magis afficit sensus quam substantia, quae movet aut movetur, pro naturae ordine verba postremo loco proloquuntur, ita ut, tanquam nomina essent appendices verborum, verba ipsa praecipue proloqui videantur1. Hinc graecis latinisque circumducta orationis structura, et in versa oratione graecis circumductior quam latinis; quam e viventibus linguis germanica non solum plurimum refert, sed magis contortam habet, quia magis quam latina et graeca puritatem conservat originis, et natura, ut mox dicemus, poetas suos genticos vulgo fingit.

XV

Ex verborum2 inopia et ingenio gentium...

[29] Porro et in pueris et in rusticis atque in omnibus hominibus infantibus observamus ut inopia linguae pauca loquantur. Huic verborum egestati si iudicium succurrat, propria rerum momenta dicunt; si adsit animi altitudo, sublimia dicunt; si suppetat ingenium, plura brevi dicunt.

... aliae sapientes...

[30] Ex primo fonte est brevitas poetica praeceptorum, quam monet in Arte Horatius. Ex qua nata primum concisa oraculorum responsa, quae carminibus omnia dabantur, et legum primarum brevitas, quae latinis «carmina» dicta sunt, quia certis verbis concepta erant: ex qua certa formularum conceptione, plenissima gravitatis, et oraculorum instar, iurisconsultorum responsa provenere. Ex quo genere sunt sapientum dicta, quae sunt brevissima monita vitae agendae adprime utilia: unde Graeciae sapientes omnibus philosophis fuerunt Homero propiores.

  1. «Ita ut, tanquam... proloqui videantur» fu aggiunto nelle postille marginali, nell’errata-corrige ms. e nelle Notae: nel secondo, con l’avvertenza: «Scripto omissum»; nelle Notae con l’altra: «Adde, quod librarii incuria omissum» [Ed.].
  2. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «linguarum» [Ed.].