Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/97


caput xc 87

plane absurda est et ormnem etymologiae doctrinam convellit: ita namque quamplurima latina verba graecam, satis multa hebraeam non haberent originèm, quia graecis et hebraeis verba non sint quae iis latinis respondeant. Αὐτός autem graecis significat quod latinis «proprium», «suum ipsius». Qua significatone Phaedria terentianus inquit1:

Ego vitam deorum propterea sempiternam arbitror,
Quod voluptates eorum propriae sint;

non ut nostrae hominum, quas habemus precarias a Deo. Et Horatius in Lyricis2 verum honorem dixit «propriam» virtutis «laurum», quia verus honor a populari aura non pendet. Et Iulius Caesar, De bello gallico3, victoriam, quam ei hostis e manibus eripere non posset, «propriam» appellavit. Quod verbum Dionysius Petavius4, in notis, non latinum; sed is vero non latine notat.

CAPUT XC

DE AUCTORITATE NATURALI

Auctoritas igitur naturalis — significatione alia sane quam apud romanos, politicos, iurisconsultos, sed ex qua fluxit illa apud romanos historicos, politicos, iurisconsultos — est ipsum cuiusque nosse, velle, posse, et quidem posse tum animo, tum corpore, quia utroque constamus5; et definiri potest «nostra humanae naturae proprietas, per quam nemo eam nobis eripere potest». Hominem enim occidere quis potest, arctissime vincire potest; sed hoc, rerum ordine ita comparato, nullo pacto fieri potest, quin homo vivus vinctusque noscat, quin velit, quin conetur.

  1. Andria, V, 5, 4 [Ed.].
  2. II, 2, 21-4 [Ed.].
  3. Invece nel De bello civili, III, 70 [Ed.].
  4. Corr.: Dionigi Voss, che osserva, inoltre, tutt’altra cosa [Ed.].
  5. Cap. X.