Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/89


caput lxxv 79

inquam, continentur quae iisdem stoicis dicuntur «naturae consequentia» sive «consentanea», quae ad veram hominis vitam spectant; et describuntur: quae homo agit humanae naturae convenienter, sive convenienter vitae sociali, quibus vera hominis vita conservatur. Ex qua sapientia Terentius dixit quod, ubi nec pater ostendat filio quod eum diligat, nec filius credat quae aequum est patri;

Ubi id fit, ibi non vere vivitur;

non vivitur ex vero et ratione, non vivitur socialiter1. Quod, cum comici dictum sit, arguit ita vulgo locutos esse romanos.

[9] Haec pars definitur a Iustiniano «quod naturalis ratio inter omnes homines constituit et apud omnes gentes peraeque custoditur»2.

Omne ius naturale vi constat.

[10] Cumque vita hominis longe praestantior sit vita bruti, proinde haec pars posterior iuris naturalis priori dominatur; ut quod Pompeius, ad bellum proficisci tempestate impeditus, olim dixerat: «Navigare est necesse, vivere non est necesse», ex genere hominibus hoc ius edicit: «Recta agere est necesse, vivere non est necesse»; et uti ad tuendam hanc brutam vitam ab Omnipotentia vi corporis praediti sumus, ita ad tuendam vitam nostram rationalem a divina Sapientia vi veri praediti sumus, ex qua virtus existit, ut supra diximus, et est appellata3.

  1. Cap. LV.
  2. Inst. Iust., I, 2 {De iure naturali gentium et civili), § 2 [sic per 11; ma effettivamente il passo, nella forma in cui lo riferisce il Vico, appartiene alle Institutiones di Gaio, I, 1, e cfr. Dig., I, 1, 9].
  3. Cap. XXXVI.