Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/57


capita xx-xxv 47

CAPUT XX

Haec in terris esset humana beatitudo.

CAPUT XXI

DE NATURA HOMINIS CORRUPTA

Natura igitur humana, recta a Deo creata, hominis vitio corrupta est, ut voluntas rationi dominaretur et contra rationera suam potentiam exerceret.

CAPUT XXII

Haec voluntas dominans rationi est cupiditas; haec ratio serviens cupiditati, error; haec voluntatis potentia contra rationem exercita, animi perturbatio.

CAPUT XXIII

Cupiditatem gignit φιλαυτία, sive amor sui ipsius, quo nos nostri delicias facimus. Errorem gignit iudicii temeritas, qua de rebus iudicamus antequam eas habeamus piane exploratas. Animi perturbationem gignit corruptae naturae ferocia, quam dam palpas irritas, et hoc magis irritas quo magis palpas.

CAPUT XXIV

Cupiditas excitatur rebus, quarum inopia laboramus, igitur rebus finitis: excitatur autem per sensus, qui corporis sunt.

Quae autem corporis sunt a corpore moventur: igitur cupiditas excitatur rebus finitis corporeis.

CAPUT XXV

Hinc sensus, a Deo homini inditi ut vitam tuerentur1, sumpti sunt arbitri iudicesque, qui vera rerum disceptent et iudicent. Atqui sunt fallacissimi: igitur ratio, quae sensuum iudicium sequitur, vera rerum ignorat.

  1. Lem. III [Proloquium, § 35].