Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de opera proloquium | 33 |
verorum scientiam, quam «criticam veri» definiunt, metaphysica explicat. Ea una igitur posset ius demonstrare, de quo tibi adimeretur infelix arbitrium dubitandi an sit iustum; ac proinde ea esset philosophia, ex qua iuris principia accersenda essent, in quae omnes amice constanterque convenirent; atque ea esset regula aeterna, qua metiri possemus quantum iuri naturali gentium ius civile romanum addiderit, quantum detraxerit, et sic principia iuris civilis romani haberemus explorata.
[23] Hinc ingens desiderium animum incessit an metaphysicae ope iurisprudentiae principia eiusmodi statui possent, in quae omnia demonstrata congruerent. Nam quae duo ingentia volumina1 nuper edita iurisprudentiam docere hac via et ratione in frontispicio magnifice pollicentur, re ipsa id praestant magis methodo, qua aliena inventa apposite ad memoriam concinnantur, quam qua nova vera inveniantur ad scientiam: praeterquam quod magis privati iuris consultum quam philosophum legum et reipublicae gnarum formant.
Scribendi initium.
[24] Tandem, cura divum Augustinum, De civitate Dei2, obiter versarem, occurrit Varronis locus — qui philosophia et eruditione elogium meruit, quo appellaretur «doctissimus et romanorum doctissimus» — ubi ait quod, si sibi potestas facta fuisset deos populo romano colendos proponendi, eos «ex formula naturae» proposuisset, nempe unum, incorporeum, infinitum, non innumeros et sub idolis. Ex quo loco, tanquam nova luce oborta, mens illustrata id intellexit: — Igitur ius naturale est formula, est idea veri, quae verum nobis exhibet Deum. Igitur verus Deus, ut verae religionis, ita veri iuris, verae iurisprudentiae principium est. Iccircone iurisprudentia christiana, quae tota ad Codicem constitutionum imperialium celebratur, auspicia