Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/232

222 caput clxxxxii

Quid in republica mista?

[4] In republica mixta, ut est ex bis formis mista, ita partim legibus, partim moribus, partim exemplis vivitur; uti in romana sub principatu, mista ex optimatibus et libertate, pleraque omnia agitabant cives ex moribus sive ex iure naturali gentium novissimarum, quamplurima ex lege XII Tabularum aliisque, et aliqua sub exemplis, ut supra diximus ubi egimus de more maiorum1.

CAPUT CLXXXXII

DE ORIGINE FEUDORUM

Hinc de feudis consuetudines natae, non leges scriptae, quia feuda introducta sunt in respublicis regiis quae ex optimatibus miscebantur. Etenim ductores barbarum gentium, ubi aliquam orbis romani in Europam provinciam inundassent, ut tuto inter victos regnarent, et gentis primores, qui ipsos sequuti sunt, beneficiis sibi una opera devincirent, eorum fidei validiora oppida, tanquam redactae provinciae colonias, committebant. Ii porro ordinem quendam optimatium, communis utilitatis admonitu, constituerunt, qui ordo ubique regum potentiam minuit. Igitur hi regnorum optimates, regibus obsequio servato — nam ipsorum intererat regem esse, ne quis ipsorum regnum invaderet et super ceteros emineret, — ex ipsorum regum patientia interea certae suae posteritati oppidorum, quae ipsi regibus servabant, custodiam tramandarunt; et sic in iis, sub lege fidelitatis, dominium iuris, quod «feudum» dicitur, sibi pepererunt, dominio rei feudalis apud reges manente. Et ita, cum hic optimatium ordo illis novitiis barbarorum regnis praepollerent, uti historiae eorum temporum universae ferme Europae satis confirmant, tanquam in optimatium

  1. Cap. CXLI, § «Atque» [a].