Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/225


caput clxxxvii 215

CAPUT CLXXXVII

DE IURISPRUDENTIA BENIGNA SIVE ATHENIENSI
ET DE IURE PRAETORIO

Romani in custodiendo iure patrio atheniensibus sapientiores —
Vulgus naturalis solers, civilis aequitatis ignarum.

[1] Eadem quoque iuris custodia apud patres et custodia libertatis apud tribunos plebis praestitere1 ut romani atheniensibus ipsis, qui suos iactant philosophos, in ministrando ex legibus iure sapientiae laude antecellerent. Quia enim libertas iam privilegiis in ius publicum legis XII Tabularum insurrexerat, principio quidem poenas extra ordinem irrogando; nam postea eo ventum ut extra legum ordinem quoque mandaret honores, quia plebs, uti aequitatis naturalis gnara est, ita aequitatis civilis est imperita. Veriti optimates ne plebs legum rigorem quereretur, et ius quoque privatum legis XII Tabularum abrogaret derogaretve, et romani, uti athenienses, ob ipsarum inutilitatem vel duritiem in annos singulos demutarent, unde enormi legum copia postea laboraretur, quae, Taciti iudicio, una est ex corruptissimae reipublicae notis — quod spartani ilio eleganti dicto atheniensibus obiectabant: «leges Athenis scribi, Spartae servari»; — his de caussis praetorem romanum, alium magistratum senatorium ut prisci consules appellatum (nam consules principio «praetores» dicti), iisdem auspiciis, ut refert Livius, quibus consules — ut qui, consulibus extra urbem agentibus, is consulum loco in urbe esset — creari curarunt, qui viva legis XII Tabularum vox esset, unaque opera et ius civile custodiret et aequitati naturali adesset, iure privato legis XII Tabularum immoto, unumque et senatus cum praetore aristocratiae faceret corpus, et, uti senatus populo in publicis rebus, ut supra diximus2, ita in privatis rebus praetor praestaret civibus iuris auctoritatem, quam diximus iam factam esse tutelae romani iuris.

  1. Nel testo a stampa seguiva «quoque >, espunto dalle postille marginali e dai due errata-corrige [Ed.].
  2. Cap. CLXI.