Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/219


caput clxxxv 209

CAPUT CLXXXV

PHILOSOPHIA IURISCONSULTORUM A SAPIENTIA
HEROICA DERIVATA

[1] Et ex iis ipsis rebus quas de sapientia heroica disseruimus factum est ut iurisprudentia romana in tantam iustitiae laudem, quantam omnes norunt, pervenerit: quia romani, una cum iure gentium, communem quoque gentium sapientiam receperunt, et receptam fortissime conservarunt.

Propria iurisprudentiae romanae philosophia.

[2] Unde romana iurisprudentia neque stoicorum, neque epicureorum, ut isti ingeniosi magis quam veri iuris romani interpretes argutant, sed his suis ipsius placitis constat.

Metaphysica propria iuris.

[3] Namque omnes iurisconsulti in illam rerum divisionem, quam nos in lemmatis metaphysicis proposuimus, tanquam in legitimae scientiae principium, constantissime conveniunt, qua res in corporales et incorporales dividunt1; et corporales tactu definiunt, incorporales intellectu consistere, sive in hominis mente constare, dicunt; et sic iura non constare corpore, ac proinde supra corpus statuunt, ut Plato passim, sed maxime in Parmenide, ideas esse gravissimi argumentis demonstrat2.

Philosophiae iuris placita — Perpetua iurium ab Ada
ad nos usque successio.

[4] Mine, tanquam per discessionem, in illa placita omnes conveniunt: corpora dividi, iura esse individua; — corpora corrumpi, iura extingui, extincta non reviviscere, ut animus

  1. Dig., I, 8 (De divisione rerum et qualitate), 1, § 1; unde Iustinianus a Gaio principium sumit: Iustit., II, a (De rebus corporalibus et incorporalibus), [§ 1].
  2. Praestantissimus Arnoldus Vinnius, In quatuor libros Institutionum imperialium commentarius, hoc titulo, principio, nota 2 [edit. Lugduni Batavorum, p. 126] haec ridet. Tu iudica meritum.