Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/208

198 capita clxxviii-clxxix-clxxx

Unde in caussis quammultis. quae ius postulabant, leges surdae erant et ius iners feriebatur: contra, quamplurimis, quae ius recusabant, leges obtrudebantur et ius aderat importunum.

CAPUT CLXXVIII

DEFINITIO ANTIQUAE IURISPRUDENTIAE

Quapropter iurisprudentia antiqua definiri potest ars aequi iuris, hoc est solertia custodiendi inter cives formulas iuris ubique aequas.

CAPUT CLXXIX

DEFINITIO AEQUITATIS CIVILIS

Atque haec est aequitas civilis, qua Iustinianus in Novellis dicit niti usucapiones, et «impium praesidium» eleganter appellat, quam itali elegantiori phrasi vertunt «ragion di Stato».

CAPUT CLXXX

IURISPRUDENTIA ANTIQUA VERUM NEGLIGIT,
CERTUM CURAT

Proinde antiqua iurisprudentia, tota ad certum conformata, tota in observatione solemnitatum et eorum quae «dicis caussa» fieri dicuntur posita erat. In eo tota eius1 occupatio cavendi, unde «caussas» in iure supra diximus appellatas2; ita ut quod de actionibus dicebatur: «Qui cadit formula, cadit caussa», id de omni omnino re, sive inter vivos, sive in ultima voluntate, verum esset: «Qui cadit formula, cadit negocio, et nihil agit».

  1. Nel testo seguiva «erat», espunto da una postilla marginale [Ed.].
  2. Cap. CXVII.