Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/207


capita clxxvi-clxxvii 197

secundo gravius tanta sapientia et militate refertam demonstrabimus, ut non oratorie Cicero1 eius legis libellum omnium philosophorum bibliothecis anteponat.

CAPUT CLXXVI

LEX XII TABULARUM FINIS ET FONS ROMANI IURIS

Ex custodia ordinis et iuris aequi nata inter romanos iurisprudentia.

Quae meritis elogiis Tacito dicitur «finis omnis aequi iuris», Livio autem «omnis iuris fons» appellatur: finis omnis aequi iuris conditi, fons omnis iuris condendi, sive omnis interpretationis; et ideo fons omnis interpretationis, quia omnis aequi iuris conditi finis. Et, ut esset omnis iuris conditi finis, senatus nunquam privilegiis suam praestitit auctoritatem: quare omnia privilegia extra ordinem plebisscitis sunt irrogata. Ut autem omnis interpretationis fons esset, consules nullas de iure privato leges ad populum ultro tulere, ut supra vidimus2. Ita ut, ex custodia ordinis et iuris aequi si iurisprudentiam romanam natam dicas, et novum et verum dixeris.

CAPUT CLXXVII

DE IURISPRUDENTIA RIGIDA ANTIQUORUM

[1] Et ob id ipsum romani patricii iurisprudentiam rigidam principio et diu in republica libera, ut in optimatium republica, qualis spartana fuit, ex utilitate civili excoluere.

Aequitas civilis regulae ferreae similis.

[2] Unde conceptas verborum formulas religiose custodiebant atque ad eas, tanquam ad regulam ferream, quae ad se

corpora, non se ad corpora dirigit, caussas accommodabant.

  1. De oratore, I, 44 [Ed.].
  2. Cap. CLXXIII [sic per CLXXIII, § 15].