Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/178

168 caput clix

potissimum «principis» appellatione usus est, ut utriusque partis, et plebis et optimatium, unus princeps esset, quia rempublicam harum partium «armis civilibus fessam» accepit: quare, non dictatura, non regno, sed «principis nomine», ab eo est respublica natura regia constituta, optimatibus et libertati commixta. Ad haec «imperatoris» appellationem quoque perpetuam induit, quam appellationem, prius virtutis, fecit postea dignitatis, ut is unus auspicia, seu fortunam bellorum, haberet, unde victoriarum gloriam, ut regnum decet, omnem in se transduceret. Tandem et pontificatum maximum, qui natura sua perpetuus erat, defuncto Marco Lepido pontifice maximo, sibi suimpsit quoque, ut sacra omnia sua haberet in manu.

Quando respublica romana regni naturam induit?

[4] Itaque Augustus «iisdemque magistratuum vocabulis»1 libertatem in regnum mutavit ex tacito populi consensu, qui ei rerum statui acquievit. Sed Tiberius in principatus initio a populo fidei iuramentum per simulationem, quam supra diximus, exegit, ut respublica adhuc natura libera videretur. Tandem respublica omnino conversa est, et facta natura regia ex libertate commixta sub eodem Tiberio, quum «e Campo — ut Tacitus narrat2— comitia ad patres translata sunt3. Nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant, neque populus ademptum ius (hoc est iurisditionem, iuris dominium) questus est nisi inani rumore (en populi patientia), et senatus, largitionibus et precibus sordidis exsolutus, libens tenuit» (en auctoritas quoque senatus). Et his rationibus, auctoritate tacita senatus, tacito populi iussu, ac proinde tacita lege, respublica romana facta est regiae naturae libertati commixta, et iurisditio deinceps apud romanos imperatores fuit, et quod «principi placet legis habet

  1. Tacitus, Annales, I, 3 [Ed.].
  2. Ibidem, 15 [Ed.].
  3. Vide Notas, 26 [postilla marginale].