Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/145


caput cxliii 135

moribus reguntur», ubi particula «et», ut saepe in iure usuvenit, pro particula «vel» accipienda. Nam respublicae mere optimatium et mere regia reguntur moribus, uti, e contra, legibus populares. Atque hac ratione constat illud quod Tribonianus scribit: divisionem iuris scripti et non scripti ab atheniensibus et spartanis provenire[1], hoc est a forma reipublicae liberae et optimatium, ex qua utraque postea romana commixta est, modo tamen spartanorum mores accipias, uti ronaanorum sub primis regibus[2]. Nam spartanis Lycurgus leges quidem dedit atque adeo scribi vetuit, sed eae circa puerorum institutionem ferme omnes versabantur: in ceteris vero mores maiorum, quibus ea optimatium praeter omnes preclarissima virtute respublica fundata fuerat, ipsis custodiendos reliquit. Et ita leges Heraclidae manu regia, ut Tullus legem perduellionis, tractabant, quae a latinis scriptoribus dieta est, ut nuper vidimus, «mos maiorum».

CAPUT CXLIII

MORES ET LEGES IURIS NATURAE INTERPRETAMENTA

Mores legibus firmiores, leges moribus meliores — Cur respublicae optimatium et regna tranquilla et diuturna? — Respublicae mere liberae turbulentae nec diu duraturae.

Et mores et leges sunt iuris naturae interpretationes: sed mores sunt interpretatio firmior, nam factis ipsis probantur et diuturnitate temporis abeunt in naturam; leges sunt interpretatio quandoque melior, at semper infirmior, utpote quae a mutabili voluntate dictatae. Hinc respublicae optimatium et regiae tranquilliores ac difficilius corrumpuntur — exemplo sit ex antiquis spartana, ex nostrorum temporum veneta; — et, quanquam regiae in transitu rerum per principum summorum mortes quandoque turbentur, forma tamen integra manet. Quare

  1. Inst., I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 10.
  2. Cap. CXLI, § «Atque hic» [2].