Pagina:Venezia – Relazioni degli ambasciatori veneti al Senato, Vol. II, 1913 – BEIC 1905390.djvu/261

Breve del papa al duca d’Urbino

Urbanus PP. VIII Dilecte fili, nobilis vir, salutem. Nullus est coelo gratior et populis utilior triumphus, quam conservatio pacis. Eam vero qui munit et bellorum periculo liberat, ille decus adipiscitur victoriis omnibus anteferendum, quae fere pretio sanguinis et gentium interiectione comparantur. In tantae laudis possessione vocanda nunc ■est Nobilitas Tua, quae nos, amantissimos Italiae tranquillitatis, iustissimis votis compotes in istis regionibus facit. Consilia enim tua, quibus et religiosam observantiam in apostolicam Sedem et paternum in subditos populos affectum declarasti, habenda sunt non solum pontificiae sollicitudinis solatia, sed propugnacula etiam publicae salutis. Grande omnino documentum virtutis tuae dedit Nobilitas Tua, quam quinquaginta ipsos annos imperitantem lex iustitiae rexit et sapientiae fama coronavit. Etenim parum videbatur Magnanimitati Tuae diuturnis laboribus curasse ducatus istius felieitatem, nisi notissimam tot annorum beneficentiam ad posteritatem etiam proferes, et gratias subsequentium aetatum obligares. Triumphabit certe semper gloria nominis tui in animis subditorum, quibus praeclaram haereditatem pacis paras: quod si laudem promeriti sunt Carolus quintus, aliique regnatores, qui, senectutem Deo dicantes, provinciarum tutelam filiis delegarunt, quo plausu digna est Nobilitas Tua, quae beneficentissimam Roboreae gentis parentum romanam Ecclesiam sponte nunc ad populorum tuorum gubernationem vocat! Dignam omnino pontificis sanguinis sobolem ostendis cum dissidiorum segetem, nimis cito in hac miseriarutn valle crescentem, pari pietate ac prudentia extinguis, atque operam das ut omnis claudatur aditus ad apostolicae auctoritatis ius in regionibus istis oppugnandum. Quare permanenter complexi sumus, et libentissime audivimus quem ad nos in tam gravi deliberatione allegasti interpretem mentis tue, dilectum filium Antonium Donatum, veneta nobilitate clarum et prudentia laudibus instructum. Is enim, rerum agendarum sciens peritusque, principum arcana sapienti eloquentia disserere consolatus est non mediocriter, dum Nobilitatis Tuae desiderium declaravit. Decrevimus ergo tibi gratifícantes mittere isthuc praesulem