Pagina:Vasari - Le vite de’ piu eccellenti pittori, scultori, et architettori, 3-1, 1568.djvu/131

n questa maniera:

Quod lacerum corpus medica sanaverit arte; Hippolytum Stigiis et revocarit aquis; ad Stygias ipse est raptus Epidaurius undas; sic precium vitae, mors fuit artifici. Tu quoque dum toto laniatam corpore Romam componis miro Raphael ingenio; atque Urbis lacerum ferro, igni, annisque cadaver, ad vitam, antiquum iam revocasque decus, movisti superum invidiam indignataque Mors est, te dudum extinctis reddere posse animam, et quod longa dies paulatim aboleverat, hoc te mortali spreta lege parare iterum. Sic miser heu prima cadis intercepte juventa, deberi et morti, nostraque nosque mones.