Pagina:Trento con il sacro concilio et altri notabili.djvu/266

Ubi
Gemmae sunt flores; sunt flores Gemmae.
Alma ROSA Haec est.
Quae
Vel Brumali sub Axe
Hyemem nescit, quia Solis Filia,
Solis, inquam, qui Solem genuit.
Procul verò Hyems,
Ubi
Unica vel ROSA Ver facit Verum.
Candidissima Haec est ROSA, quia Virgo;
Cui tamen Regia ne desit Purpura,
Iesu Crucifixi Murice suffusa est.
Hinc
Ei velut Sponso Regina astitit
In Vestitu, quem deauravit Charitas,
Pinxere Virtutum Charites.
Quid?
ROSA Haec
Roseam amoris Corollam
Iugiter praebens Sponso
Spineam sibi retinuit
Crucifixa;
Rosa spinis florida; Rosa suis pro Iesu confixa spinis.
Sic diù
Dira sustinens patravit mira.
Donec
Vernantissimo tractus odore Qui pergit inter Lilia,
Sponsam ROSAM
Ad se traxit immarcescibilem.