Pagina:Trattati del Cinquecento sulla donna, 1913 – BEIC 1949816.djvu/375


appendice 369


II

i

Iulius papa III

Motu proprio etcetera. — Cum sicut dilectus filius noster Ioannes Baptista Modius, e Sancta Severina medicus, nobis exponi fecerit ad communem omnium utilitatem, sua propria impensa, opus quoddam Convivium nuncupatum, in quo agitar «quod mulier impudica viro probo dedecori esse non possit», hactenus non impressum, imprimi facere intendat; dubitetque ne huiusmodi opus postmodum ab aliis absque eius licentia quod in suum praeiudicium tenderet; nos propterea eius indemnitati consulere volentes, motu simili, et ex certa scientia, eidem Ioanni Baptistae ne supradictum opus, hactenus non impressum, et per ipsum imprimendum, per x annos post impressionem dicti operis a quocunque, sine ipsius licentia, imprimi ac vendi seu venale teneri possit, concedimus et elargimur ac indulgemus. Inhibentes omnibus et singulis Cristi fidelibus ubique, tam in Italia quam extra Italiani existentibus, praesertim bibliopolis et librorum impressoribus, sub poena ducentorum duca torum auri et amissionis librorum, quoties contraventum fuerit, ipso facto et absque aliqua declaratione incurrenda, ne intra decennium ab impressione dicti operis, respective computandum, dictum Convivium, sine eiusdem Ioannis Baptistae expressa licentia, imprimere, vendere, seu venale habere aut proponere audeant. Mandantes universis venerabilibus fratribus nostris, archiepiscopis, episcopis, eorumque vicariis in spiritualibus generalibus, et in Statu clericali Sanctae romanae Ecclesiae etiam legatis, vicelegatis Sedis apostolicae et ipsius status gubernatoribus, ut, quoties pro ipsius Ioannis Baptistae parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerit requisitus, eidem Ioanni Baptistae efficacis defensionis praesidio assistentes praemissa ad omnem ipsius requisitionem contra inobedientes et rebelles, per censuras ecclesiasticas etiam saepius aggravandos, et per alia iuris remedia.