Apri il menu principale
402 poesie non accolte dall’autore

Nos hic intexto concludunt retia ferro,
     Et superum prohibent invida tecta diem.

Cernimus, heu! frondes et non adeunda vireta,
     Et queis miscori non datur alitibus.

Si quando immemores auris expandimus alas,
     Tristibus a clathris penna repulsa cadit.

Nullos ver lusus dulcesve reducit amores,
     Nulli nos nidi, garrula turba, cient.

Pro latice irriguo, laeto pro murmure fontis,
     Exhibet ignavas alveus arctus aquas.

Crudeles escae, vestra dulcedine captae,
     Ducimus aetornis otia carccribus!

1803




AD MICHAËLEM FERRUClUM V. CL.

Alexander Manzoni1.


Sunt qui fidenter, venia vix hercule dignis,
     Deposcunt laudum praemia carminibus:
Tu, pro laudandis, veniam, Vir docte, precaris:
     Error utrimque; sed hic nobilis, ille miser.

Mediolani, a. d. VII calend. Januar., a. MDCCCLXX.


  1. Questi versi rispondono a quelli che il Ferrucci, mutuandoli da Orazio, scrisse su un esemplare dei suoi distici latini a stampa, che mandò al Manzoni:
    Gaudes carminibus, carmina possumus
    Donare et veniam poscere muneri.
    I versi oraziani (Od. IV, 8, 11-12) suonano:
    Gaudes carminibus: carmina possumus
    Donare, et pretium dicere muneri.