Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/525

conflagrantium florum suavitate delectentur, cui rei ‘ perficiendae si mens ipsa, oculi, atque aures paulo acutius atque fervidius intendantur, tales stilo celeriter evadimus, quales vultu et totius oris lineamentis sumus, hoc est a caeteris omnibus omnino dissimiles. Nam sicuti iisdem parentibus conceptos, eodem partuque editos, alii atque alii vultus et varii maxime oculorum et genarum habitius consequuntur, ita nobis etiam insunt occultae quaedam et perennes animae motiones spiritusque mensurae , quibus ipsa uniuscujusque natura tamquam peculiaribus et definitis utitur instrumentis ad exprimendas res omnes, quae cogitatione ac internis sensibus agitantur. Ita ut et in singulorum sermone atque oratione tam varia esse videmus, tractus, sonos, intervalla, periodos, commissuras a propriis vique coelesti congenitis animae numeris deducta esse, atque inde perfluere judicentur. Neque tamen negaverim ab accurata arte atque diligentia magna elocutioni ornamenta comparari, inductis passi m , ct prudenter coaptatis numerorum modulis, quibus sic puto serviendum, sicuti Cicero docuit, ut dissimulanter observentur, et nihil ad lenocinii nomen mulcendis auribus dedita opera quaesitum esse videatur- Sed hujusce rei felicitatem naturae potius quam arti et studiis adscripserim. Quoniam nonnullis et pedum et harum subii litatum penitus ignaris oratio naturali profluat cursu plerumque numerosa , jucunda , delectabilis; porro aliis curiose atque anxie nimis ea sectantibus , jejuna, inaequalis , laxataque proveniat. Sonorum enim, numerosum , atque elegans dicendi genus omni Rhetorum et Poetarum observatione prius et antiquius fuit. Nam numerorum modos, qui ab eloquentium ore naturali volubilitate manabant, primo acuti auditores id admirati feliciter exceperunt, inde popularis imitatio eos ad normam artemque transtulit, et subtiliora demum ad delectationem aurium ab iis sunt excogitata, qui totam orationem suavissimis numeris astringendam esse judicarunt. Tum vero Musetius , perque apposite , inquit, Jovi , de numeris orationis judicium tuum protulisti, quum eos neque omnino jejuna aure negligendos putes, neque ite religiose atque affectate passim adscindendos, ut fortasse propius sint fastidio liberis auribus