Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/523

claram famae lucem* provexerunt? Quid non adsequerentur et Caelius Calcagninus , et Franciscus Conternius, ac Hieronymus Fondulius, et Petrus Crassum literarum copia ac ingenii suavitate praediti singulari t Quid denique et nonnulli alii, quorum nomina necesse est, ut memoria dilabantur, latine et perornate non absolverent? Non desunt profecto huic aetati nostrae magna excelsaque ingenia, quae etiam absque ulla dubitatione praeclariora forent, atque etiam sempiterna , nisi, ut diximus, aut metu parum virili debilitata, aut voluptatibus intestinaque segnitie corrupta atque evastata penitus perderentur. Pares certe, et, si dicere liceret , fortasse meliores Pontanis, Sabellicis, Politianis, Merulis, atque Hermolais haberemus, nisi et nos sponte contracta vitia nimium hebetarent, et avari vel occupati principes algenti desertaeque virtuti viliora etiam praemia sustulissent. Quamobrem optimae literae a paucis annis quod in Italia aliquanto illiberalius quam solerent haberi viderentur, ultra alpes ad externas gentes coeperunt proficisci, apud quas et suscipi cum honore, et humanissime tractari soleant. Tum Musetius, ita est, inquit , Jovi, ut dicis , emigrare jam li tenie incipiunt, et latissime quidem peregrinantur: verum non eum secum ferunt elegantiae nitorem , ut quam maxime resplendeant, quem nos Latini consectamur, atque ante alia omnia adipisci concupimus. Iis enim quoddam simile accidere videtur , quod Idumaeis palmis omnino, quae si translatae in Italiam fuerint, uti ad Flumentanam Portam in aede Mariae Virginis Popularis videmus, coalescunt quidem, et generose diffunduntur, et dactilos etiam crassiores ferunt, sed qui non plane maturescant, et nullam fere ab illo spadiceo atque translucido succo vel saporis vel pulchritudinis moglie prima di entrare nel Clero, e da essa ave» avuti tre figli, tra’ quali era Alessandro. Non così il Farnese, «li cui c noto che fu tìglio del troppo celebre Pier Luigi. Ed e noto ancora, eh’ei n’ebbe un altro per nome Paolo, clic insicm col fratello fu legittimato nel i.*>o{ (Affò, Zecca (li Potuta, p. ibi), e ne ebbe anche una figlia maritata a Bosio Sforza. Ma di quest’altro figlio detto Ranuccio (che deosi distinguere dal cardinale figlio di Pier Luigi, il quale quando il Giovici scriveva non era ancor nato) non trovo chi faccia menzione.