Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/512

vitae spatium, irrita spe remedii, laboravit; quamquam quod valde mirandum est, quum pro suggestu intenf i voce et pleno oris hiatu Latine esset orandum, discusso repente omni linguae vitio, et tota ea deformi titubatione depulsa, veluti alieno ore, et quidem facundissimo , loqueretur. Tum vero Musetius , Jovi, inquit, prosequere, nam me hoc ameniore sermonum diverticulo plurimum refecisti. Quid enim suavius esse potuit , quam aliquid de pronunciatione, nec sine eloquentissimorum hominum e feracioris aetatis memoria, perurbane disseruisse. Sed cur hodie doctorum ora aut conticescant, aut satis inepte veterum vocem, gestum, ac totam hujus subtilioris artificii rationem aemulentur, ut diligenter explices, postulamus. Ad haec, ego inquam, ut conjectura facile adsequimus, id duabus de causis arbitror evenisse. Primo quoniam jucundissima illa studia Theatralium recitationum, veterumque praesertim comoediarum, quae per ingenuos et patritios adolescentes nuper agebantur , apud Romanam juventutem penitus-fuerint intermissa, irrumpentibus inscenano vernaculis histrionibus in gratiam , ut putamus, foeminarum ac indoctae multitudinis, quae quum Latina obesis auribus non attingat, Hetrusca demum scurrarum et Samniorum scommata Terentianis et Plautinis salibus anteponunt, a quibus priscae puritatis authoribus adolescentes, tamquam ab incunabulis tenerioris eloquentiae, expedita et salutari quadam disciplina ad pleniorem et grandiorem Latini oratoris habitum celeriter evadebant. Quantam enim paucis ante annis ii, quos modo nominavi, Blossius et Granius hominum admirationem excitarunt, quum ludis Capitolinis novo Leonis X Pontificatu Plautinus Paenolus in honorem Juliani fratris, qui tunc civitate donabatur, est actitatus! Tanta enim id munus cum dignitate ad priscae aetatis elegantiam peregere, ut tum Romanus Populus Roscios et aesopos Latinos a majoribus olim suis cum admiratione audiri solitos minime desideraret. Porro quae tum Latina Poemata vel suavitate lyrica, vel pastorali simplicitate , vel heroica granditate a nobilissimis fuere decantata? Protulit enim tum Roma supremo et fatali quodam conatu quidquid veteris artis magnificentiae decorisque receperat, veluti e tanta festae