Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/506

Iluic similem quoque videmus Claudium Prolomaeum qui pereleganter Hetruscas et Latinas musas excolere consuevit. In Julio Camillo Foroliviense varia eruditione liberali ter exornato judicium acre, profundum , incomparabile suspiciunt, qui Hetruscae locutionis proprietates, modos, exactissimasques regulas, si pure et scribendum sit generose, omnino perdiscenda sanis hominibus arbitrantur. Leander quoque nobilis Perusinus equestri quodam et luxurianti stilo luculenter exultat. Berna vero noster , qui Hetruscis salibus jucundissimum adversum malos poetas opus publicavit , tantam in scribendo scitae urbanitatis elegantiam consequitur, ut poetarum omnium cum eruditione facetissimus habeatur. Mire etiam placent Sempronii Amaranthi Spoletani lyricae illae sextanae cantiones ad ostendendam vim subtilioris artificii , paribus repetitorum finium modis, in seipsas difficillima ratione triplicatae. Caesiani quoque Pisam admirabile videtur ingenium in agnoscenda atque observanda linguae proprietate, et antiquorum Poetarum sensibus enodandis, qua laude Tryphonem Venetum jampridem sibi eximiam in Hetruscis authoritatem comparasse constat. Hos ferme omnes scitote esse ex veteranorum ordine , in quem et conferri Brittonium nostrum aequo animo patiemini, vel ea saltem ratione, qua Davaliadem scripserit, et veteres vigilias Victoriae nostrae Columnae dedicarit. Caeteros in secunda classe relinquemus, quamquam in iis plerosque valentes ac ingenuos tirones agnoscam, qui ad frugem et ad certam gloriam , uti hic , qui ad laudem adolescit, Rotilius noster , jam felix Epicuri praeceptoris imitator, plenis passibus contendunt. Cum illis etiam reliquos omnes aggregabimus, quorum carmina ad Puteolanas aquas numquam pervenerint. Sed certe mihi , ac omnibus Neapolitanis nuper triste sui desiderium reliquit Dracconettus Poeta divinae inventionis omnino , et juvenum ingenii jucunditate florentissimus, proh dolor! ex equi lapsu acerbissima morte surreptus. Sicuti etiam per hos dies apud Caesarem Feramosca in Campania Martellium Florentium in ipso aetatis flore occidisse audivimus , quo nemo in amatoriis lusibus blandius atque subtilius lascivivit, nemo heroica attigit gratius atque