Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/500

ac diuturnam studii consuetudinem, vim multam praestantis excelsaeque naturaeque, et ferreum quoddam stabilis ingenii robur omnino deposcere videatur , ut quae repente fieri non potest, molli et quotidiano usu sensim coalescat, et ad altitudinem animi praeclara meditantis efferre se se celeriter possit, et demum ut ipse studiosus et ingens usus continui laboris ac desperationis , quae molliorum spiritus saepius frangit, tota illa graviora fastidia fortissime ferat. Neque hercle dubium est, an eruditionem et cumulatam rerum omnium notitiam accurata et pertinaci multorum voluminum lectione, atque uno firmae memoriae beneficio saepissime consequantur , qui nec ad perpetuam ac indefessam oculorum atque aurium operam, acumen et subtilitatem ingenii nobilioris attulerunt. Multos equidem videmus ex illo ornatissimo globo hominum multiplicis doctrinae auctoritate florentium, qui cum integras vires ad scribendum applicarent , nequaquam parem expectationi laudem sunt consecuti, aut totum hoc scribendi desiderium tamquam intempestivam periclitandi ingenii atque appetendae gloriae libidinem penitus abjecerunt, neque tamen uti perosi ingenuum laborem, ac inerti otio defluentes, quando ea de vigilantissimis nisi maligne dici possint; sed profecto eos incredibilis ejus rei difficultas omnino deterruit, quum ingenii laudem praesenti tantum famae dedicare , quam eam permittere uberiori judicio posterorum atque immortalitati consecrare malle videantur. Neque ex li teratis aliqui desunt, qui adeo moroso et fastidienti sunt stomacho, ut quum sua non probent, neque obiter aliena possint degustare , cuncta, quae offerantur , repente rejiciant , quod est vitium infelicitatis inexpiabilis ac omnino deridendae. Tum ego, vere, inquam, dicis Museti, nimia prudentia plerosque timidos atque degeneres facit; multi enim viri eruditissimi collectam in umbra studiose authoritatem, in sole demum, ut deceret, periclitari neque volunt, nec facile dixerim , an id aliquanto cautius fiat, quam honestis. Quis enim umquam optimarum literarum , disciplinarum, rerum atque linguarum majores opes ingenio memoriaque congessit Aleandro nostro, a quo neque nos quidquam extorquere umquam potuimus , neque ipse Gibertus umquam vel subcisivas