Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/499

Priscianus , et caeteri pari ter , qui eleganter et accurate conscripserunt, nobilium authorum gloriam sortientur. Jam enim videmus translatas in maternum sermonem Graecas Latinasque historias ab idiotis ac mulieribus legi, memoriterque teneri, et passim Venetiisque praesertim vulgari lingua lites et judicia exerceri, publicas tabulas confici, orari causas, et rationes omnes, quibus utitur populus, vulgarium literarum memoriae demandari. Nec mirum; eadem lingua municipales gravissimae leges, foedera , et societatum jura conscribuntur, ita ut uni prope Ligures Latinae linguae consuetudinem in publicis et privatis rationibus servent, quum aliter corruptissimi sermonis patrii sonum tam paucis elementis exprimere nequeant. Alia quoque causa est, nec omnino contemnenda, quoniam si hilariter atque praeclare scribere velimus, eas, quas ab uberibus matrum exuximus voces , ad quasque sensuum ingeniique motiones excipiendas atque enunciandas facilius quis admoverit, et inflexerit, quam verba assiduis comparata lectionibus , veluti ea potius studio ac industria passim deligente, quam ad celerem usum offerente natura , ita ut nobis hodie multo difficilius et gravius , et, si dicere fas sit, etiam ad laudem gloriosius esse censeatur, perornate et luculenter Latina conscripsisse , quam ipsis antiquioribus fuerit Romanis, quum editissimam illam arcem nativae patriaeque eloquentiae tenentibus ullae aliae civitates ullique populi in dicendo , vel scribendo pares esse nequivissent. Et nos profecto scimus, quantis vigiliis quantisque laboribus vel mediocres ad scribendum facultates, in tanta etiam librorum copia et tot preclaris adhibitis doctoribus, hac aetate nostra comparentur , quod certe vel uno eo argumento liquidissime constabit , si eos, quos veluti disciplinis omnibus et rerum maximarum doctrina refertissimos in umbra loquentes admiramur, stilo demum et scripto enixe vacantes , severius aestimare expendereque velimus. Quemnam Hermolao, Merula, Politiano omnis generis eruditionis locupletiorem, aut operum gloria superiorem hodie videmus? Qui tamen vel divinis ipsorum ingeniis, vel acutissimis aliorum judiciis, puritate orationis, stilique splendore satisfacere plenissime nequiverunt, quoniam perfecta eloquentia summam