Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/497

9 245q Mira est hercle, inquit Musetius , haec Romana simplicitas; non retentis enim et turbidis argutiis, sed florentibus et liquidis sensibus, aures implet, ac animos vel languentes exhilarat, ut est illud ejusdem de frigido ac umbroso fonte propter divinam suavitatem latius evulgatum: Et gelidus fons est, et nulla salubrior unda, Et molli circum gramine terra viret. Et ramis arcent soles frondentibus Alni, Et levis in nullo crebrior aura loco. Et medio Titan nunc ardentissimus orbe est, Exustusque gravi sidere fervet ager. Siste, viator, iter; medio jam torridus aestu es, Jam nequeunt Lassi longius ire pedes. Accubitu languorem, aestum umbra, auraque recenti, Exiguo poteris fonte levare sitim. Tum vero, ego inquam, hoc ipsum.aedepol Catullum deceret authorem, nec crediderim omnino veteres ipsos, qui interierunt, ut Sulla, ut Calvus, vel Pedo, et Marius, in hujusmodi carmine, tenerius atque limpidius unquam lusisse. Verum sicuti librum scripsisse integrum perdifficile semper fuit, ita certis incitati ingenii flatibus quisquam mediocri exercitatione unum atque alterum aliquando Epigramma felici eventu poterit decantare, Hinc fiebat, ut paulo ante urbem funditus eversam frequenti et permolesta Poetarum multitudine premeremur; quum Romae certissime literatis omnibus esset receptus, et inepti saepe atque ridiculi, ubi quaternus versus Coritianis statuis affixissent, per jocum corona laurea donarentur. Itaque eorum nomina nequaquam citabo, nam ea satis sunt illustrata jucundo Poemate, quod mihi de poetis urbanis nuncupavit Arsilius Senogalliensis idem Medicus et Poeta insignis. Sed tu, Museti, recte, inquam, feceris, si, uti paulo ante promisisti, reliquas causas nibis singillatim explicaveris, quibus hujusce aetatis ingenia ad amorem Hetruscarum potius quam Latinarum Musarum proclinata et traducta penitus esse videantur. Explicabo, ille inquit, facillime, et certe ante omnes alias in promptu causa est; quoniam studendum sit ei linguae, quae, tametsi hodie sit popularis atque vernacula, tamquam ex grammaticae