Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/487

enim is pudore incolumi peramoenus locos a politioribus philosophis mutuari, Poetarum consectati lumina, sales, argutias, et totius denique Latinae linguae conspicuos flores ludenti et vaga manu impune decerpere, quae omnia mox dulcissime translata, et opportunis in sedibus egregie collocata , instar lucidissimorum emblematum, inter teneras vernaculae linguae lascivias sic refulgent, tamtamque excitant admirationem, ut Hetrusca Latinis jucundiora simul et grandiora nonnullis videantur: et iis praesertim , qui ad recondita optimarum litterarum studia vel occupationibus vel ingeniorum imbecillitate minime penetrarunt. Cujus rei conditionem in iis, qui Latine scribunt, multo maxime diversam esse conspicimus. Neminem Latine scribentem tanta insania prorsus invaserit, ut sibi pro libidine cuncta rapiendi, mutandique, transferendique iquepotestatem sino risu concessam puter. Fieri enim nequit nisi ineptissime vel impudentissime , ut quis in eadem lingua optimorum authorum verba, sententias, ac integros etiam versus stulta libertate suffuretur, aut illorum sensus et divinas cogitationes , elocutione commutata, se melius atque felicius expressurum esse confidat. A erum haec tum explicare poterimus, et magis opportune, quum singulos poetas Latinos Jovius absolverit. Tum , ego inquam, id per se celeriter fiet; sunt enim poetae admodum pauci, quos vigiliis suis viri doctissimi superfuturos opinentur, et ego etiam idcirco, ne vos morer, aliquando festinantius recensendos putabo; animus namque meus in hac re hactenus ambiguus veriores causas hujus inusitatae geniorum defenctionis audire concupiscit. Igitur ex iis, qui se toti Latinorum carminum gravitati dediderunt , omnium facile principem , et vatibus antiquis maxime propinquum, Cremonensem Hieronymum Vidam statuimus; est enim adeo praeclarus et verecundus Ma* lonis mutator, ut si quid forte superna manu surripuit, id totum a solerti ac erudita commutatione proprium esse vel oculatissimis videatur. Verum, meo judicio, ejus carmina cum a lectis et illustribus verbis, tum ab exquisitis maxime comparationibus mirabilem felicitatem accipiunt, quae etiam incomparabili quadam modorum et numerorum rotunditate moderantur. Ejus erant apud Calcographos imprimendae formis, quum Koma