Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/483

liberali ac excelso animo Ingeniis faveret, quod clientium defensor esset acerrimus, quod ad res bello paceque gerendas natus videretur, quod denique commutata voluntate illis turbulentissimis comitiis erga Julium Medicem supremae ejus dignitatis praeclarus author extitisset; et nunc maxime ad officium sit reversus, adeo ut Pontifex in tanta calamitate luctuosissimisque temporibus eum aliquanto amiciorem , quam in felici fortuna atrocem hostem invenerit. Et Dii faxint, ut qui priora ac summa beneficia maximis injuriis nuper evertit, et extinxit, ea demum, qua pollet apud Barbaros, authoritate cuncta restituat. Audivimus enim eum, postquam tam lugubri nostro eventu et partium libidini et odiorum insaniae satis indulserit, in Arcem venisse, ad genuaque sorditati Pontificis provolutum multas et dignas Romano cive et Christiano Cardinale lacrymas effudisse; eoque animo eum discessisse a complexu, ut et vehemens studium et singularem operam in mah» randa ipsius Pontificis et Senatus libertate praestiturus videatur. De quibusdam aliis autem Cardinalibus , qui procul ab urbe nihil harum calamitatum privatim senserunt, nihil attinet dicere, quoniam serum diei nos admonet, ut ad bonos et studiosos redeamus. Sed aliquos vel ob id diis maxime probatos esse existimetis velim , quod multum antea tantis erepti malis perbeato in otio et Caesaris voluntatis respectum et Gallici belli exitum expectant. Tum vero Davalus, (i) quam strenuum, inquit, et quam studiosum etiam defensorem ac laudatorem Cardinales habent ipsorum existimationis ac dignitatis? et quo etiam, et (quam singulari temperamento usus es, Jovi? Qui sic a veris laudibus singulos extulisti, ut neminem omnino laeseris, adeo ut ipse Armellinus, quem ab omnibus pessime audire credebamus, non jam omnium deterrimus, sed nobis plane probabilis Sacerdos esse videatur (a). Sed tu, Museti, prosequere intermissum (1) Questi è il famoso marchese Alfonso Davalos del Vasto, di cui no parlato nella mia Storia: il secondo interlocutore c un Musetti a me sconosciuto; il terzo è lo stesso Giovio. (2) Il Cardinal Francesco Armellini, morto nell1 ottobre dello stesso anno 1527, era in Roma odialissimo, perche credevosl che non altro inerito egli avesse che l’arte di ammassar denari.