Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VI, parte 1, Classici italiani, 1824, VII.djvu/60

44 LIBRO quclla parte clie fa a questo proposito: Cum hanc igitur picturam, dice egi i pariando delle tavolc geograliche mini ale a vari colori dei delto dominatum a Deo justissimo accepisse cognoscant, Viros gravissimos , excellentes Jurisconsultos , et quos justi et aequi zelus incendat, summa deliberatione diligere , ut nedum;armis et potestate Civitates et Respublicas sibi commissas protegant et tueantur, sed per justitiae et aequitatis admini strationem populos et subditos dissidentes, et ad jurgia litesque commotos invicem concilient , concordes effciant , et contentiones eorum ac differentias terminent. Hunc Magistratum Justitiae Consilium vocant, cujus magna esse solet auctoritas, magnum arbitrium, magna potestas, ita ut quod per eos dictum , judicatumve fuerit, ratum , firmum , et immutabile perstet. Nos ergo , qui hoc Dominium, hunc Principatum Nostrum Deo propitio , Deo sic volente r adepti sumus, quique eo favente super ceteros Illustres Progenitores nostros dignitatibus et titulis decorati Dominium nostrae Domus adauximus, consentaneum et conveniens esse putavimus Clarissimorum et Sublinium Principum morem sequi. Quare cum hactenus habuerimus Judices Curiae Nostrae, dignissimum apud Nos Magistratum , et cui plurimam auctoritatem , et latissimam potestatem contulerimus f decentissimum arbitrati, ut, sicut Nos per Dei voluntatem erecti et sublimati sumus, ita et munus ipsum Judicum Curiae Nostrae ad dignitatem et titulum Consilii Justitiae sublevemus. Quod eo magis faciendum esse decrevimus, quod ad munus ipsum jam delectos habemus singularis prudentiae Viros doctissimos Jurisconsultos, et quos rerum bene et cum laude gestarum pervagatum nomen illustrat. Adde quod eorum praesentia, nobilitas generis , et adjuncti tituli ipsos reverentia et honore dignissimos reddunt. Quorum nomina ne vetustate obscurentur , sed apud posteros memoria, firma perduret, apponenda hic esse statuimus, ut sicut initium et caput tanti muneris sunt, ita eorum virtus et probitas caeteris post se per tempora in officio successuris ad