Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo II, Classici italiani, 1823, II.djvu/614

QUARTO 577 danda veniundi, ejusmodi litte ran proférant, ut oppida hominum et natales et merita expressa teneantur. Deinde ut primo statim profitteantur introitu, quibus potissimum studiis operam navare proponant. Tertio ut hospitia corum sollicita Censualium norit officium, quo ei rei impertiant curam, quam se adseruerint expetisse. Idem immineant Censuales, ut singuli eorum tales se in conventibus praebeant, quales esse debent, qui turpem inhonestamque famam et consociationes (quas proximas putamas esse criminibus) aestiment f ’ugiendas, neve spectacula frequentius adeant, aut adpetant vulgo intempestiva convivia. Quin etiam tribuimus potestatem, ut si quis de his non ita in Urbe se gesse rit, quemadmodum liberalium rerum dignitas poscat, publice verberibus adfectus, statimque navigio superpositus abjiciatur Urbe, domumque redeat. His sane, qui sedulam operam professionibus navant, usque ad vigesimum aetatis suae annum Romae licet commorari Post id vero tempus, qui neglexit sponte remeare, sollicitudine Praefecturae etiam impurius ad patriam revertatur. Verum ne haec perfunctorie fortasse curentur, praecelsa sinceritas tua officium Censuale commoneat, ut per singulos menses, qui, vel unde veniant, quive sint, pro ratione temporis ad Africam vel ad caeteras Provincias remittendi brevibus comprehendat, his dumtaxat exceptis, qui Corporatorum sunt oneribus adjuncti. Similes autem brevis etiam ad scrinia mansuetudinis nostrae annis singulis dirigantur: quo , meritis singulorum institutionibusque compertis, utrum Tmmoscuij Vol. II. 3-