Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo I, Classici italiani, 1822, I.djvu/32


xxxi

Equitis Titulo exornans Ducalis Bibliothecae, et Nummophylacii Praeidem constituit.

Cum vero nuperrime erga nos, et Civitatem nostram Majorum nostrorum memoriam elaboratissimo Opere illustrando, singularis ejus devotionis argumentum prestiterit, nos eum, qui Civium munere functus est, Civium quoque honoribus donare aequum esse existimavimus.

Multa enim ab eo, cum de Italicae Litteraturae Historia, ac de Sapientissimis Viris scriberentur, ita de Concivibus nostris non satis dictum esse putavit, ut novo Opere, novoque labore, vetustioribus Documentis undique collectis, eorum Doctrinam in Mutinensi Bibliotheca celebrans, hujusce Civitatis, et totius Atestini Dominii gloriae, novum Monumentum paraverit.

Quapropter, re in Consilio nostro proposita, cum nobis innotescat omnes laudis studio trahi, et optimum quemcumque maxime gloria duci, atque ut eidem praestantissimo Viro grati animi testimonium praebeamus Majorum quoque nostrorum exempla sequentes, unanimi Voto eundem Equitem Hieronymum Tiraboschi Bergamatem Serenissimi Ducis nostri a Consiliis, Atestinae Bibliothecae, ac Nummophylacii Praesidem, Nobilem hujusce Civitatis Mutinae creamus, et Conservatorio Coetui nostro adscriptum esse volumus, ita ut imposterum omnibus illis praeeminentiis, honoribus, gratiis, privilegiis, immunitatibus, et exemptionibus frui possit, ac debeat, quibus coeteri originarii Cives hujus Civitatis, et praesertim Nobiles de Coetu nostro tam de jure, quam de consuetudine fruuntur, et frui solent, mandantes; quod in publicis Scripturis, et ab omnibus uti Nobiis dignoscatur, et ubicumque tractetur.

Quae cum ita sint, praesentes in fidem, robur, ac testimonium manu Cancellarii nostri perpetui, expediri, et majori nostro Sigillo rnunìri jussimus.

 Datum Mutinae ex Consilio Nostro XIII Kal. Januarii MDCCLXXXI. Indict. XIV. currente.

Flaminius Maselli Cancellarius perpet.

Reg. etc. Pag. 94 etc.

Antonius Salvioli Cancellarius Coadjut.