Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
CHIROGRAFO
DELLA CITTÀ DI MODENA
E
PARTITO DELLA CITTÀ DI BERGAMO
riguardanti il cavaliere
GIROLAMO TIRABOSCHI
NOS CONSERVATORES
CIVITATIS MUTINÆ
Quod de Clarissimis, ac eruditissimis Viris omni laudum, et honorum genere prosequendis Majores nostri censuerunt, id ita acceptum habemus, ut si ex eo aliquid vel minimum Hieronymi Tiraboschi Bergomatis gloriae per nos denegatum fuerit, nobis metipsis, et Concivibus nostis deesse videremur. Satis superque nedum Italiae, verum et exteris Nationibus ex editis Operibus constat, quanta in eo sit ingenii perspicuitas, scientiarum copia, dicendi facultas, et quantum litterariae Reipublicae inserviverit, et inserviat, ut ejus nomini nihil adijcere oporteat. Hisce meritis revera motus Scientiarum Moecenas amplissimus Franciscus III Atestius Mutinae, Regii, Mirandulae Dux, praeclarissimo Viro Atestinae Bibliothecae Praefecturam commisit, et deinde Mutinensis restaurati Archigymnasii inter Honorarios Professores describi mandavit. De quo quidem excellenti ingenio cum aeque dijudicaret Hercules III Atestius Pius Felix Augustus cui cum sanguine et Imperio Patriae Virtutes traditae sunt, spectatissimum Hominem novis Titulis, novisque honoribus summa cum munificentia est prosecutus. Eum idcirco a Consiliis assumens, et honorabili