Pagina:Tesoro letterario di Ercolano, ossia, la reale officina dei papiri ercolanesi.djvu/62

28 tesoro letterario di ercolano

TOM. V. P. I. II.


PHILODEMI DE RHETORICA.
I. Rhetores utpole reipublicae noxii ab ea capessenda arcendi.
II. Haud decet ob diviliarum cupiditatem rhetoricam artem exercere.
III. Sapientes vulgi favorem nihili ducunt.
IV. Quid in rhetoricae praeceptis το πελαγιζειν denotet.
V. Dialogos in dicendo temere a rhetoribus improbari; nec tamen fusam et perpetuam orationem ab ipsis, sed a philosophis inventam esse.
VI. Rhetores falso jactare a se potius juventutem, quam a philolophis vera politicae praecepta edoceri.
VII. Quae rhetores objiciunt adversus nimis accuratam philosophorum argumentandi rationem, exponuntur.
VIII. Objecta refelluntur.
IX. Frustra rhetores de parvis rebus ad populum agentes suam caussam jurisjurandi religione tueri.
X. Contra sophistas ostenditur justa et injusta, bona et mala alia ab iis esse, quae multitudo opinatur.
XI. Haud rhetores sua arte adjuvari, ut boni evadant, et existimentur.
XII. Decipi sophistas asserentes veritatem persuadendi vim non habere, et virtutem ipsam ignorari.
XIII. Eos ad rhetoricam confugere haud oportere, qui in judiciis periclitantur.
XIV. Conclusio totius disputationis.


PHILODEMI DE DIGENDI LIBERTATE.


I. Duplex statuendum est genus libertatis loquendi.
II. Quonam libertatis genere sapiens utatur.
III. Hujusmodi libertate adversus omnes utendum, etiam viros principes, et populos, non eadem tamen ratione.
IV. Per apophthegmata facilius et amicius monitionem accipi.
V. Sapientes viros non esse, nisi a sapientibus admonendos.
VI. Principes quoque viros sapientium libertatem ferre, modo ne sint sibi subjecti.
VII. Eosdem saepe prae pudore et infamiae metu cum sapientibus versari, ipsorumque monitione gaudere.
VIII. Nonnullos tamen variis de caussis omnem dicendi libertatem respuere; quin et ipsos monitores probris, et maledictis vexare.
IX. Inter hos mulieres, viri praepotentes, et senes praesertim recensendi.