Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
24 | tesoro letterario di ercolano |
TOM. III.
I. | Quibus rationibus se tuentur superbi. |
II. | Superbi, cum novatores plerumque sint, si quid errant, in alios culpam transferunt. |
III. | Quomodo fortunae dona sint ferenda, et quam difficile sit superbis suam vanitatem agnoscere. |
IV. | Quomodo superbiae vitium ipsos philosophos dehonestaverit. |
V. | Quam difficile sit hoc vitium exuere, et mentem immutare post praeconceptam sui opinionem. |
VI. | Quid Aristo in libro de minuenda superbia scripserit, Auctor expendit. |
VII. | Multos ingenio, et virtute pollentes ob animi elationem in invidiam incidere. |
VIII. | Alios in ἐπιχαιρεκακιαν, ut vulgo gaudeant, si in malum ipsi inciderint. |
IX. | Animadvertendum quomodo, qui in magnis constituti sunt dignitatibus, se magnis stabiliant, cum affabiles sunt; contra vero alii ob grave verbum sibi odium pepererint. |
X. | Considerandum quam indecens sit ob quaesitas divitas alios despectui habere. |
XI. | Reminiscendum quomodo erraverint superbi, qui sine ullius adiutorio negotia tractarunt; contra, quam belle, qui ab aliis fuerunt adiuti. |
XII. | Propter splendidam fortunam saepe deficit homini consilium, et prudentia. |
XIII. | Iuvat se ipsum saepe interrogare, cur tantopere superbiat, cum unusquisque miser sit. |
XIV. | Distinguenda magnanimitas a superbia. |
XV. | Considerandum cur bruta animalia non despiciant viliora, quae secum nutrita fuere; homo vero hominem sibi coniunctissimum. |
XVI. | Timenda superbo est indignatio, quam excitat in viris ipso maioribus. |
XVII. | Recogitandum quomodo in dementiam, vel etiam in furorem superbia degeneret. |
XVIII. | Quinam superbus dicatur αυθαδης. |
XIX. | Quis dicatur αυθεκαστος. |
XX. | Αυθεκαστῳ pejor est Παντειδημων. |
XXI. | Quibus incommodis obnoxius sit αυθαδης. |
XXII. | Quae incommoda sequantur αυθεκαστον. |
XXIII. | Quibus malis obviam it Παντειδημων. |
XXIV. | Licet Superbus sit semper Contemtor; non omnis Contemtor est Superbus; sunt enim qui merito contemnuntur, ut Σεμνοκοποι et Βρενθυομενοι. |
XXV. | Quomodo se gerant in conventibus σεμνοκοποι. |
XXVI. | An εθτελισται, et ουδενωται inter superbos sint adcensendi. |