Pagina:Storia di torino v1 cibrario 1846.djvu/524

516 documenti

dies fu eri ni requisiti: Item quod potestas et Commune et homines Pinairolii. ac de eorum parte qui in ista pace superiussunt nominati. teneantur juvare comitem Sabaudiaecitra montes bona fide centra omnes homines. exceptis Mediolanensibus et Vercellensibus et Astensibus et Alexandrinensibus et facere eidem Comiti exercitum et Cavalcatam citra montes. quotiescumque requisiti fuerint per ipsum Comitem. vel per certos nuncios suos. bona fide. videlicet illi. qui sunt de parte Taurinensium. qui in ista pace superius sunt nominati. voluerint esse in praedieta pace quod possint esse in ea usque ad festum Nativitatis Domini proximum et dominus Comes teneatur eos recipere et illi qui voluerint esse in praedicta pace teneantur et debeant acci pi in praedicta pace.

Eodem modo dominus Comes teneatur accipere homi nes et Commune Taurini et illos de parte eorum. qui in ista pace superius sunt nominati. bona fide. contra homines omnes. exceptis Astensibus. marchione Salutiarum et Jacobo de Carreto et illis de eorum parte. et quo­tiescumque dominus Comes a Taurinensibus fuerit inde requisitus. teneatur bis in anno dare predictis Taurinensibus in eorum auxilio et servitio sexaginta milites bene munitos equis et armis et corporibus et hoc per mensem. postquam inde a Taurinensibus fuerit requisitus. qui. milites teneantur et debeant servire predictos Taurinenses qualibet vice per mensem unum postquam ve­ nerit citra montes. et teneatur dictus Comes quotiescumque a predictis Taurinensibus fuerit requisitus facere eis exercitum et cavalcatam omnium suorum hominum.