Plozasco libras ducentas quinquaginta Januae pro damno et restitutione predae. quae facta fuit tempore guerrae. secundum quod arbitrati sont dominus Ulricus de Pertusio et dominus Ottonus Corou et dominus Bertolotus Arpinus et dominus Ottonus Gibuinus. neo teneantur suprascripti domini de Plozasco facere fidelitatem praedicto Gomiti. donec de dictis libris eis plenarie fuerit satisfactum. Rem quod homines Taurini. vel illi de parte eorum non possint: nec debeant permittere stare vel habitare ullo modo in eorum poderio. vel districtu bannitos a praedicto Comite. vel eius castellanis pro maleficio. seu occasione maleficii illos videlicet. qui sunt. vel fuerint banniti pro homicidio. vel feruta gladii. pro incendio et furtu et proditione nec eis fortiam. vel auxilium aliquo modo. vel ingenio dare. sed ipsos bannitos penitus de beant ejicere et espellere de toto eorum poderio et di strictu. postquam inde fuerint requisiti per quindecim dies a predicto domino Comite. yel ejus nunciis. vel castellanis. Item quod et sub eadem forma dictus Comes. vel castellani ejus. aut nuncii non possint. nec debeant permittere stare. vel habitare ullomodo in poderio et districtu dicti Comitis bannitos a Taurinensibus. vel ab illis de parte eorum. pro maleficio. seu occasione maleficii. illos videlicet qui sunt. vel fuerint banniti pro homicidio. vel feruta gladii et pro incendio. furtu. vel proditione. nec eis fortiam. vel auxilium aliquo modo. vel ingenio dare. sed ipsos bannitos penitus debeant ejicere et expellere de toto ejus poderio et districtu. postquam inde a Taurinensibns. vel eorum nunciis per quindecim