dicti Comitis. scilicet de Aviliana et de Aviliana inferius. Item quod concordia debeat tractari et fieri cum dominis. seu cum heredibus dominorum de Caburro. qui soliti erant tenere in praedicto castro. seu loco. in dictu domini Ottonis Corni et domini Ulrici de Pertusio pro Comite praedicto et domini Bertoloti Arpini et domini Ottonis Gibuini pro Taurinensibus et aliorum duorum pro domino Episcopo et Ecclesia Taurinensi. quos dominus Episcopus eligere voluerit. vel aliquos nomine dicti Episcopi et Ecclesiae praedictae et illud. quod dabitur pro praedicta concordia. seu occasione predictae concordiae jam dictis de Caburro. debeant capi super ecclesiasticis. qui sunt in Episcopatu Taurini. cum auxilio et consilio supradicti Comitis et Taurinensinm. si vero in praedictis ecclesiasticis plena solutio. vel sàtisfactio consequi non posset de praedictis. quod dictus Comes de ressiduo debeat et teneatur solvere tertiam partem et Commune Taurini tertiam partem et dictus Dominus Episcopus aliam tertiam. Item. quod dictus Comes inde non debeat castellare et caselletare. nisi ad terminum. quem dixerint dominus Vido de Plozasco et dominus Caila de Gorzano concorditer et tunc in suo et non in alieno castellare possit. Item. quod de eo. quod dominus Vido de Plozasco et sui consortes de Plozasco et Ubertinus de Caburro habebant et soliti erant habere iu superiori castro Caburri et loco. debeat et teneatur dictus Comes dare emendam et solvere suprascriptis secundum quod dicet et arbitratus fuerit marchio de Salutiis. Rem. quod dictus Comes teneatur dare et soivere et restituere dominis de