et commune Pineirolii et illos de parte eorum contra praefatum Comitem. donec praedicta plenarie restituerentur a dicto Comite. et eis restitutis. omnia praedicta remaneant in priori stata. quin propterea possit dici fracta fuisse et si forte homines Taurini. vel homines Pineirolii. vel alii de parte eorum dictam pacem non attenderent et observarent. vel eam frangerent. seu offensionem. aliquam facerent alteri parti et intra duos menses. non restituerint ea. quae a praedictis arbitris dicerentur et arbitrarentur. quod tunc debeant dicti castellani juvare et similiter possint dictum Comitem contra Taurinenses et Pinarolienses et illos de parte eorum. donec predicta similiter ab eis plenarie restituerentur in dicto predictorum arbitrorum. et eis restitutis omnia predicta remaneant in priori statu. quin propterea dieta pax possit dici fracta fuisse. Item super facto Pineirolii ita est tractatum et ordinatum. quod dominus Comes eligat duodecim homines. quos voluerit de Pineirolio et illi de Pineirolio alios duodecim. quos voluerint de Pineirolio eligere. qui omnes vigintiquatuor a parte Pineirolio jurent dicere et discernere bona fide ea. quae dictus Comes. vel predecessores ejus debent habere in Pinairolio ex jure. vel consuetudine et si praedicti vigintiquatuor non fuerint concordes. vel dicerent aliquid. quod gravaret Comitem. vel abbatem Pinairolii. vel Commune. quod tunc dominus Gratapalea et dictus dominus Vido de Plozasco debeant inquirere et deffinire secundum quod eis melius videbitur ea omnia. quae dictus Comes habere debuerit in Pinairolio ex jure. vel consuetudine. hoc