Pagina:Storia di torino v1 cibrario 1846.djvu/519


documenti 505

domino Episcopo. sed tantum possint se et sui reducere et varire dictus dominus Episcopus in praedicto castro Si eis necesse fuerit. et si reperiretur dictum dominum episcopum aliquod jus habere in Montebreono. similjter debeat illud tenere in feudum dominus Comes a dicto domino Episcopo et successoribus suis et ad fidelitatem eidem domino Episcopo teneatur et tunc de eo teneatur dominus Comes. investire Dominum de Montebreono. qui hodie tenet castrum et locum Montisbreoni et ipsi eidem domino Comiti inde. fidelitatem facere teneatur. Item quod. castellani de Pedemonte. qui debent. facere fidelitatem et homagium praedicto domino Comiti. teneantor et debeant facere homagium et fidelitatem. siculi debent et soliti sunt facere praedicto Comiti et ipse eos debeat de eorum recto feudo investire. quod solili sunt ab eo tenere et eis dictum feudum dare et hoc cum omni liberiate. qua soliti sunt tenere feudum eorum. ita tamen quod remaneant homines Communis Taurini et Communis Pinerolii de omnibus aliis quae habent. excepto feudo Comitis et si dictus Comes dictam pacem non attenderei. aut non observaret. vel eam infrangerei. vel offensionem aliquam alteri parti faceret et infra duos menses postquam fuerit inde a Taurinensibus requisitus dominus Comes. in dicto et arbitrio arbitrorum. qui super hoc fuerint electi et constituti et qui a partibus sunt eligendi boni et idonei. fide digni ad emergendas quaerelas et discordias supradictas. non restituerit ea. quae ab ipsis arbitris arbitrarentur et dicerentur. quod tunc dicti castellani de ilio feudo teneantur et possint juvare Commune Taurini