vice dictus dominus Robertus potestas Taurini. no mine et vice ejusdem Communis fecit pacem et finem et remissionem. atque omnimodam absolutionem spontaneam et amicabilem et pactum ulterius de non petendo domino comiti et ejus fratri Thomae recipientibus eorum nomine et aliorum fratrum suorum et successorum et descendentium generaliter et universaliter. de omnibus quaerelis et discordiis et damnis sibi illatis. datis. ac injuriis et maleficiis. atque de omnibus rebus et possessionibus. juribus et actionibus universis. de quibus. realiter. vel personaliter. vel alio modo. seu ingenio dictum Comitem et ejus fratres. successo res et descendentes singulariter. vel universaliter aliqua occasione appellare. vel inquietare. seu contravenire possent per se. vel per aliquam submissam personam. Eodemque modo dictus dominus Episcopus nomine Ecclesiae et capituli Taurinensis eidem domino Comiti. tam nomine suo et fratrum. successorum et descendentium. pacem et finem facere et adempiere et observare. specialiter de omni jure. quod habebat. vel habere. seu petere posset tam in Avilliana. quam in aliis partibus. salvo sibi et Ecclesiae predictae. omni jure. quod habet in castro inferiori Caburri et Lancei. de quibus dominus Episcopus nomine ejusdem Ecclesiae debet investire predictum Comitem nomine gentilis et liberi feudi et. dominus Comes teneatur facere fidelitatem de ipso castro eidem domino Episcopo nomine dictae Ecclesiae Taurinensis. hoc salvo. quod dominus Comes non teneatur reddere. vel deliberare praedictum castrum Caburri varnitum. seu disvarnitum praedicto