atque eius frater dominus Thomas. pro se se et pro omnibus eorum fratribus et successoribus presentibus et futuris et descendentibus et pro omnibus aliis eorum coadjutoribus. atque hominibus et vassallis singulis et universis fecerunt pacem et finem et remissionem. atque omnimodam absolutionem spontaneam et amicabilem et pactum ulterius de non petendo predicto domino Episcopo et Capitulo et Ecclesiae Taurineusi et predicto domino Roberto de Gujalardis potestati Taurineusi nomine et vice totius Communitatis ibidem presenti. recipienti et nomine partis sue atque coadiutorum generaliter et universaliter de omnibus querelis et discordiis et damnis sibi ab eis datis et injuriis et maleficiis. atque de omnibus rebus et possessionibus et juribus et actionibus universis. de quibus realiter. vel personaliter. vel aliquo alio modo. seu ingenio dictum dominum Episcopum. vel predictam Ecclesiam Taurinensem. seu Capitulum et dictum Commune. seu homines Taurinenses singulariter et universaliter aliqua occasione appellare. vel inquietare. seu convenire possent per se. vel per aliquam submissam personam. tam in Ripolis. quam in aliis locis et rebus. salva tamen ipsi domino Cornili et ejus successoribus fidelitate Communis et hominum Taurini sibi facta. quam ibidem acceptavit. approbavit et confirmavit. de omni jure. quod ipse et domina Margarita ejus filia. atque uxor domini Bonifacii marchionis Montiferrati. vel ipse Marchio habebant in castro. seu villa et hominibus de collegio aliquo modo et de omni eo. quod Ruffinus et Oddonus de Pomario dicebant