Pagina:Storia delle arti del disegno III.djvu/336

318 D i s s e r t a z i o n e

città l’anno 349., registrata nel Codice Teodosiano1, tanto contro coloro, che vendessero le pietre, quanto per li padroni delle calcare, che le comprassero, e i magistrati medesimi se avessero avuto ardire di farne uso in quegli edifizj, che per obbligo del loro impiego avessero dovuto alzar di nuovo, o restaurarli: Factum solitum sanguine vindicari, multa inflictione corrigimus: atque ita supplicium statuimus in futurum, ut nec ille absit a pœna, qui ante commisit. Universi itaque, qui de monumentis columnas, vel marmora abstulerunt, vel coquendæ calcis gratia lapides dejecerunt, ex consulatu scilicet Dalmatii, & Zenophili, singulas libras auri per singula sepulchra fisci rationìbus inferant, investigati per Prudentiæ Tuæ judicium. Eadem etiam pœna, qui dissiparunt, vel ornatum minuerunt, teneantur: & qui posita in agris suis monumenta calcis coctoribus vendiderunt, una cum bis, qui ausi sunt comparare. Quidquid enim attingi nefas est, non fine piaculo comparatur; sed ita, ut ab utroque una libra postuletur. Sed si & præcepto Judicum monumenta dejecta sunt, ne sub specie publica fabricationis pœna vitetur, eosdem Judices jubemus hanc multam agnoscere: nam ex vectigalibus, vel aliis titulis ædificare debuerunt. Quod si aliquis multam metuens, sepulchri ruinas terra congestione celaverit, & non intra statatum ab Excellentia Tua tempus confessus sit, ab alio proditus duas auri libras cogatur inferre. Qui vero libellis datis a Pontificibus impetrarunt, ut reparationis gratia labentia sepulchra deponerent, si vera docuerunt, ab inlatione multe separentur. At si in usum alium depositis abusi sunt, teneantur poena præscribta. Hoc in posterum observando, ut in provinciis locorum Judices, in urbe Roma cum Pontificibus Tua Celsitudo inspiciat, si per farturas succurrendum sit alicui monumento: ut ita demum data licentia, tempus etiam consummando operi statuatur &c. Oltre questa legge abbiamo sicura prova d’essere stata fatta


cal-


  1. lib. 9. tit. 17. De sepulchris violatis.