306 |
D i s s e r t a z i o n e |
|
tres mei? Si & talem adhuc mundum diligimus, non jam gaudia, sed vulnera amamus. Ipsa autem, qua acquando mundi domina esse videbatur, qualis remanserit Roma, conspicimus, immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione civium, impressione hostium, frequentia ruinarum: itaut in ea completum esse videamus, quod contra, urbem Samariam per Ezechielem prophetam prædictum est1: Pone ossam, pone inquam, & mitte in ea aquam, & congere frusta ejus in eam. Et paulo post: Efferbuit coctio ejus, & discocta sunt ossa illius in medio ejus. Atque iterum: Congere ossa, quæ igne succendam, consumentur carnes, & coquetur universa compositio, & ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, & liquefiat æs ejus. Tunc enim nobis ossa posita est, cum hæc est civitas constituta. Tunc in eam aqua missa est, & frusta ejus congesta sunt, quando ad eam undique populi confluebant, qui velut aqua calens, actionibus mundi fervescerent, & quasi frusta carnium in ipso suo fervore liquarentur. De qua bene dicitur: Efferbuit coctio ejus, & discocta sunt ossa in medio illius: quia prius quidem in ea vehementer incaluit actio gloria secularis: sed postmodum ipsa gloria cum suis sequacibus defecit. Per ossa etenim potentes seculi, per carnes vero populi designantur: quia sicut carnes portantur ossibus, ita per potentes seculi infirmitas regitur populorum. Sed ecce jam de illa omnes hujus seculi potentes ablati sunt; ossa ergo excocta sunt. Ecce populi defecerunt: carnes ejus liquefactæ, sunt. Dicatur itaque: Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, &c coquetur universa compositio ejus, & ossa tabescent. Ubi enim senatus? Ubi jam populus? Contabuerunt ossa, consumpuntæ sunt carnes: omnis in ea secularium dignitatum fastus extinctus est. Excocta est universa compositio ejus: & tamen ipsos nos paucos, qui remansimus,, adhuc quotidie gladii, adhuc quotidie innumera tribulatio-
- ↑ Ezechiel. cap. 24. vers. 10. seq.