Pagina:Storia delle arti del disegno III.djvu/293


s u l l e   R o v i n e   d i   R o m a. 275

ac vita civilis intelligentium, ornamenta urbibus nova addere; sic ea, quæ extant, abolere, nota est propria stultorum, quos non pudeat ejusmodi monumentum natura sua posteritati relinquere. Romam autem cunctis urbibus, qua sub sole sunt, magnitudine, & dignitate præstare in consesso est. Haud enim unius viri opibus extructa fuit, nec brevis temporis beneficio tam ampla, splendidaque evasit: sed multi imperatores, & præstantissimorum virorum catervæ plurimæ, & longa dies, & immensa divitia, huc ex universo terrarum orbe cum alia qualibet, tum architectos, atque opifices coegerunt; itaque urbe, qualem vides, paullatim ædificata, virtutis omnium monumenta posteris reliquerunt. Quare si quam acceperint hac injuriam, ea graviter in ætates omnes redundare videbitur, nec immerito. Nam & majoribus virtutis memoriam, & posteris voluptatem ea spectandi opera adimet. Quæ cum ita sint; probe teneas velim, necesse esse horum alterum fiat: vel hujus belli victoriam tibi præripiat imperator, vel eam forte adipiscaris. Si viceris; Roma excisa, non alienam urbem perdideris, præclare vir, sed tuam: eadem servata, augeberis procul dubio possessione omnium præstantissima. Sin deterior, fortuna tibi inciderit; manente Roma, non parva tibi gratia apud victorem manebit: ea deleta, nullus erit reliquus clementia locus. Præterea nihil emolumenti coeperis ex tali facio. Huic demum consentanea de te erit apud mortales omnes opinio, qua jam tibi impendet in utramque parata partem. Etenim qualia sunt acta principumn, tale ipsi nomen ex iis ferant necesse est. A questo generale riuscì finalmente di scacciarnelo con tutti i suoi Goti, che mai più non v’entrarono; e rivenne così Roma in poter degl’imperatori. Procopio testimonio oculare parla1 delle tante statue in marmo, e in bronzo, che vi restarono, dicendo che ne era pieno il Foro, ove si vedeano opere di Fidia, di Lisippo, e la famosa vacca di Mirone2: Pro foro illo (Pa-


M m 2 cis


  1. lib. 4. cap. 21.
  2. Nominata nel Tom. iI. pag. 208.