Pagina:Storia della Lega Lombarda.djvu/281


e documenti 275



DOCUMENTO M


(Dal Baronio all’anno 1165.)


Significamus vobis, dominum Papam, Curiam totam, et nos bene per Dei gratiam valere. Litterae nuper venerunt ad Curiam de Janua. Dicunt, quia Guido Cremensis Pisis receptus est, Archiepiscopus recessit, Clerus aufugit, populus totus ipsum Guidonem contemnit. Dominus Papa mandaverat Januae pro galeis. Et quidem Januenses ipsi fideles, et devoti sunt domino Papae et Curiae: sed quia putant et timent, Imperatorem cum Pisanis pro receptione Guidonis Cremensis magnas conventiones et promissiones fecisse, dubitant adhuc. Unde (quod vobis solis confitemur) hoc ex litteris perpendimus, quod si civitates Longobardiae confoederatae fuerint contra Imperatorem, et galeas et alia obsequia exhibebunt; sin autem, subsistere videntur. Confoederationem autem, si futura est, in proximo audiemus.

Electus Maguntinus qui nuper recessit a domino Papa et a Curia, nuntium Guidonis ad se venientem de terra sua ejecit, et comminatus est ei, quod si ipse, vel alius nuntius ex parte schismaticorum ad se ulterius perveniret, oculos sibi erui faceret. Nomen domini Papae manifeste praedicat. Hoc novit Imperator, et multum dolet. Et quia certum habetur in terra, quod praedictus Maguntinus ad pedes domini Papae accesserit; eidem Maguntino concordant per omnia Trevirensis, Saltzburgensis, et fere reliqui Principes omnes, sicut dicunt tam saeculares, quam Ecclesiastici, excepto Imperatore et Coloniensi, et Duce Saxoniae. Magdeburgensis nuper rediit de Hierosolyma; et captus a Saracenis vovit, quod si liberaretur, domino Papae manifeste adhaereret, et ita manifeste facit.