Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
272 | note |
faedus amicitiae, quod facit utraque unum indissolubilem semper conservet amorem. Sane quaecumque necessaria sunt ad conservandam inter nos mutuae dilectionis integritatem cum dilecto consaguineo nostro fideli tuo Comite Trecarum .......... et plenarie ordinavimus, et sicut condictum est, inviolabiliter observare curabimus. Datum Papiae post destructionem Mediolani II. Kalendas Junii.
epistola V
Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator et semper Augustus dilecto suo E. venerabili Lugdunensi Archiepiscopo et Primati Galliarum gratiam suam et omne bonum. Imperialis nostrae sollicitudinis propositum, quod Lugdunensem Ecclesiam ac civitatem a diuturnis laboribus suis exuere et in antiquae dignitatis suae statum reformare decrevimus, pro tua fideli ergo nos devotione in pectore nostro incessanter vigilat, quoadusque, Deo opitulante, debitum sortiatur effectum. Unde propitia divinitas, quae piis omnium consiliis interesse, et ea promovore consuevit, et congruam Nobis hoc tempore opportunitatem obtulit, ut partes Burgundiae, immo ipsam civitatem Lugdunensem in propria majestatis nostrae persona quandocius adeamus, ac ruinas ejus in status sui decorem, cooperante Domino, erigamus. Comes siquidem Henricus Trecensiis cum ad Curiam nostram in legationem Domini sui regis Francorum venisset, et B. Patrem nostrum Papam Victorem humili veneratione honorasset, studiose a nobis postulavit, quatenus ad colloquium inter nos et eum Regem habendum accederemus, tantumque huic verbo institit, quoadusque universorum nostrorum principum consilio colloquium indiximus IV. Kalendas Septembris ad pontem Laonem inter Divionem et Adolum cum Archiepiscopis, Abatibus, aliisque Cleri nostri prioribus illo venturis. Quoniam igitur tua diligens prudentia in eodem colloquio nobis plurimum necessaria est, venerabilitati tuae studiose mandando injungimus, quatenus ad idem colloquium omnes suffraganeos tuos evoces, et cum universis Prioribus, Abatibus, et Cleri celebritate, omni remota occasione, venias, quia nos ibidem, divina gratia promovente, super Ecclesiae Dei ristituenda unitate et super Domini Papae Victoris confirmatione finem imponemus. Interea vero consilium non fuit ut Militiam, prout dictum erat, transmitteremus, quoniam quaecumque sunt in bellicis rebus agenda seu disponenda, per praesentiam tuam convenientius adimplere curabimus. Dominus quidem Papa nobiscum aderit, et oportebit propter defectum domorum in tentoriis habitare.
epistola VI
Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator et semper Augustus, fideli suo M. duci Lotharingiae gratiam suam et omne bonum. Quoniam