Pagina:Storia della Lega Lombarda.djvu/277


e documenti 271

tecum adduces, in armis et clypeis sint muniti. Insuper tentoria deferas, quae propter domorum raritatem necessariae sunt. Ibi enim per gratiam Dei totum negotium Domini Papae Victoris ad gloriam Dei et ad pacem et unitatem Sanctae Ecclesiae, et omnimodum honorem Imperii honesto fine terminabitur.


epistola III

Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator potentissimus a Deo coronatus, magnus et pacificus, inclitus, victor ac triumphator semper Augustus dilecto consaguineo suo Ludovico eadem gratia Francorum Regi glorioso salutem et intimae dilectionis sinceritatem. Postquam divina clementia, per quam reges regnant et legum conditores justa decernunt ad Romani Imperii Nos sublimavit gloriam, et ex pacis abundantia, quam mundus dare non potest, feliciter regnandi nobis concessit tempora, desiderio desideravimus faciem tuam videre, et familiaritatis tuae perfrui dulcissima allocutione. Sed praepedientibus magnis ac multimodis valde dilatati Imperii nostri negotiis, quod pia mente concepimus, effectui mancipare non potuimus. Quia vero per legatos tuos, et per epistolam tuam hoc ipsum aeque te optare cognovimus et credimus, non modice gaudemus, sperantes in eo, qui dat salutem Regibus, quod ex nostra salutifera allocutione universo Orbi pacis et tranquillitatis non modicum, et Ecclesiis Dei emergendi, respirandi, multiplicandi praebeatur incrementum. Sed quod voluntatis bonae benignum desiderium hinc inde nondum compleri potuit, nec tuae tarditati nec nostrae videtur imputandum recessioni. Nunc autem quoniam in procinctu Italiae expeditionis jam sumus, et Principes Imperii nostri ad eamdem unanimiter intendunt, quo in loco, quo tempore convenire, et colloqui possimus incertum habemus; nisi forte completa expeditione, vita comes fuerit, super hoc cum Principibus nostris diligentissime ordinabimus. Volumus etiam ut quod tu de nobis, nos de te sperare semper possimus. Vera enim amicitia numquam fallit.


epistola IV

Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator et semper Augustus dilecto consaguineo suo L. illustri Francorum Regi salutem et sincerae dilectionis affectum. Litteras et Legatum tuae nobilitatis, qua debuimus alacritate suscepimus, benigne imperiales aures accomodantes his, quae a sinceritate tua nobis nunciata sunt. Placet igitur sublimitati nostrae, ut inter nos, tamquam consaguineos, et inter cognata Regna nostra, deterso totius rancoris nebulo, sincerae dilectionis splendor refulgeat, et