Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
268 | note |
vitate nobis dederunt. Sane ne quid deesse posset ad complementum imperialis gloriae, vel omnimodam deditionem inimicorum, pridie Nonas praedicti mensis universus populus civitatis cum vexillo sancti Ambrosii, quod miro artificio egregiae molis et altitudinis ferebant in Carrocio, quem juga bovum non pauca trahebant, necnon cum universis vexillis suis, eo ordine quo ad bellum procedere solebant, ad Curiam nostram venerunt, non judicium, vel justitiam postulantes, sed quia crucem meruerant, per crucem quam quisque manu gestabat, misericordiam suppliciter implorabant. Ex indultu ergo imperialis clementiae, quae nullum magis quam Imperatorem et Principem decet, universos Mediolanenses vitae munere donavimus, a vinculo Imperialis banni absolvimus, deputatis in exilium patriam concessimus, rebus omnibus et libertate privatis, alodia, quae juste videbantur contraxisse, restituimus, et universa regalia nostra, quae ipsi hactenus per rapinam possederant, fisco nostro applicuimus. Porro ex sententia divina, cujus judicia abyssus multa, qui frangit omne superbum, ne de caetero praedictis hostibus occasio malignandi, vel facultas rebellandi praestetur, fossata complanamus, muros subvertimus, turres omnes destruimus, et totam civitatem in ruinam et desolationem ponimus: sicque ad promovenda alia negotia, et ad plenariam Imperii reformationem exercitum nostrum, et victrices aquilas feliciter convertemus.
Praedictus vero Petrus de Cunin innumerabiles modos oppressionis invenit, et miris modis pecuniam extorquere coepit. Nam obsides permutari, pecuniam a debitore exigi non in pecunia data permittebat; privatim a rusticis, et a civibus pecuniam extorquebat. Morienti sine filio succedebat, et ea aestate milium et vinum a militibus et rusticis pro arbitrio suo accepit; et multam pecuniam a rusticis occasione porcorum circa Sanctum Martinum extorsit. Item occasione tributi a Palatino Modoetiae agnellorum in Pascha infinitam pecuniam exegit. Sequenti vero aestate jussit omnibus Mediolanensibus ex constitutione Imperatoris, qui erant de jurisdictione Leodiensis Episcopi, idest a Busti Carulfi, et a Legnano, et Seviso, infra duas partes tertii et ficti et quartam partem fructuum promovere quaestionem castanearum et nucum, et foeni tertiam partem. Henricus vero Suevus, qui ex praecepto Imperatoris in monte Ghezonis morabatur, omnes fructus terrarum Mediolanensium, quas habebant in Episcopatu Lau-