Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
15 |
Os igitur postquam dicta Capitula per nostros Consiliarios ad id deputatos maturo studio, & diligentia considerari, & perpendi, multisque in locis, ubi necessitas poscit limitari, & corrigi mandavimus, memoratorum Hominum precibus favorabiliter propensi, Capitula antescripta, utpotè Juri, & æquitati conformia, approbanda, & confirmanda duximus, prout approbamus, & confirmamus harum serie, jubentes, ea ab omnibus quorum interest, inviolabiliter observari. Salvo nobis jure, & facultate addendi, & adimendi, prout rerum exigentia, et temporum vicissitudo exposcet, concessa sepè dictis Hominibus potestate, si ita consultum existimaverint, prædicta omnia typis demandari faciendi. Præsenti tamen concessione ad beneplacitum nostrum duratura, & non aliter. In quorum fidem has fieri, nostriq; Sigilli appressione communiri mandavimus. Dat. Tridenti, ex Arce nostra Boni Consilii, die 9. Martii Anno 1656.
Ad mand. Suæ Illustriss. & Reverendiss. Celsit. in Cons.
Loco † Sigilli. Franciscus Particella. |
Hieronymus de Martinis Sec.
Uæ antescripta gratiosa Capitula lata, data, & sententialiter promulgata fuisse per Illust. & Clariss. D. J. U. D. Petrum Paulum Salvadorium Locumtenen. Castri Stenici, ibid. pro Tribunali sedentem, de mand. Excell., & Reverendiss. Superioritatis, ac per me Notar & Cancell. de commissione, lecta, & publicata, Die Martis solita audientiæ, 14. Martii 1656. indict nona, In Villa Stenici, & Plathæa Præbii loco solito, in maxima Populi frequentia, &c. Præsentibus Illustribus, & Excellentissimis D. D. ll. Doctoribus Joanne Stephanino Thioni, & Matheo de Georgiis Stenici, ac spp. DD. Not. Horatio Bertelli Prævorii, et Antonio Busellio Bulbeni, ac Francisco Betta de Stenico, testibus rogatis.
- Stephanus Chiappanus Not. & Stenici Cancell. &c.
Quæ pariter antescripta Capitula gratiosissima, & Capitulationes fuerunt per me Antonium Busellium Notarium Officii Criminalis Plebis Thioni, in publica audientia, ac astante magna populi copia, in Villa Breuni Thioni extra Lobiam Juris, de verbo ad verbum publicata, Die Mercurii 15. Martii 1656. Indict. nona Præsentibus spp. DD. Notariis Joanne Maria Stephanino Stephanino Thioni, Joanne Tonolio dicti Thioni, Bonapace de Bonapacis Ronchoni, & Paride Bertello Rendenæ testibus rogatis.
- Idem Antonius Busellius Notar. scr.