Pagina:Sella - Plico del fotografo.djvu/56

34 note.

sibi adsciscunt formam. Si papyrum vel albam tabulam appropinquabis, ea visuntur minora clarioraque: aliquantisper tamen immorando, non enim illico simulacra apparebunt: quia simile validum maximam cum sensu nonnunquam efficit sensationem, tatemque invehit affectionem, ut non solum quum sensus agunt sensoriis insint, eaque lacessant, sed etiam quum ex operibus discessere diutius immorentur, quod liquide potest perspici: nam per solem deambulantes, si ad tenebras convertimur, comitatur nos affectio ea, ut nil, vel aegerrime cernamus quum adhuc in oculis servetur affectio ipsa a lumine facta inde paulatim evanescente clare in tenebris aspicimus. Nunc autem enunciabo quod adhuc semper tacui tacendumque putavi. Si cristallinam lentem foramini appones iam iam omnia clariora cernes, vultus hominum deambulantium, colores, vestes, actus, et omnia, ac si proprius spectares, videbis tatù maxima iucunditate ut qui viderint nunquam satis mirari possint. At si vis

Maiora omnia et clariora videre.

E regione speculum apponito, non quod disgregando dissipet, sed colligendo uniat, tam accedendo recedendoque quousque ad suam verae imaginis quantitatem cognoveris, debita centri appropinquatione; et attentius cognoscet inspectator volantes volucres, coelum nubibus dispersum cyanei coloris, longe distantes montes, et in parvo papyri circulo (qui supra foramen accomodetur) quasi compendiosum orbem videbis, quod ubi vides non parum laetaberis: obversa omnia, quia speculi centro vicina sunt, si extra centrum elungabis, maiora et erecta, uti sunt, conspicies, sed non perspicua. Hinc evenit,

Ut quisque picturae ignarus rei alicuius
Vel hominis effigiem delineare possit.


Dummodo solum colores assimilare discat. Hoc non parvi faciendum artificium, feriat sol fenestram, et ibi circa foramen imagines vel homines adsint quorum imagines delineare volumus. Sol imagines illustret, non vero foramen. Oppones foramini papyrum albam ac tandiu homines ad lumen accomodabis, appropinquabis, elongabis dum perfectam imaginem sol in obiectam tabulam referat, picturae gnarus colores superponendo ubi sunt in tabula et ora vultus circumscribet, sic amata imagine remanebit impressio in tabula et in superficie ut imago in speculo spectabitur. Si vis

Ut recta omnia videantur.


Hoc erit magnum artificium, a multis tentatum sed non assecutum. Aliqui enim planis speculis foramini obliq: obiectis, et in oppositam tabulam reverberatis, videbant parum recta sed obscura, et indiscreta. Nos sae-